Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 291
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/291/ neque perveniet ad actum, ut nullus aliquando

peccet homo. Scriptum est nam: «Septies in die

cadit iustus». Igitur possibile non est ut nullus

homo peccet. Erit ergo necessarium.

Tertio: Posse peccare inest homini ex Natura,

ergo et actus peccandi ex Natura est,

quia potentia et actus sunt eiusdem ordinis,

sed quod est secundum Naturam, necessarium

est aliquando esse. Ergo necessarium

est esse aliquando peccata.

Quarto et eodem fere probatur argumento:

Posse hominem peccare est opus Naturae,

sed Natura nihil agit frustra, ergo necesse est

ut haec potentia exeat ad actum, ut homo

peccet.

Quinto: Ad ordinem pulchritudinemque

universi necessariae sunt praeclarae virtutes,

ergo et peccata necessaria sunt. Consequentia

probatur, quia, illae, absque istis, obtineri

non possunt. Tolle iniurias iniquorum, non

erit patientia iusti. Tolle saevitiam tyrannorum,

non erit gloria martyrum.

 

 

EXERCITATIO XLIV

Respondet adversatiorum rationi primae.

 

Cum in 13. exercitatione exactissime a

nobis probatum sit Deum peccatorum

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES